fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque
pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui
postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo
patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus
es
quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob
congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi
principem sequebantur
in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de
Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna
contra filios Ammon
quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et
eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate
conpulsi
dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur
causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes
contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad
Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem
pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in
manus meas ego ero princeps vester
qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator
ac testis est quod nostra promissa faciamus
abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum
omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes
sermones suos coram Domino in Maspha
et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona
sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut
vastares terram meam
quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam
quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque
Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam
per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut
dicerent regi Ammon
haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec
terram filiorum Ammon
sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per
solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades
misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam
per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit
quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere
contempsit mansit itaque in Cades
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque
contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans
Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium
est terrae Moab
misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui
habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per
terram tuam usque ad fluvium
qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum
transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata
egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat
tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu
suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei
habitatoris regionis illius
et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de
solitudine usque ad Iordanem
Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante
contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram
eius
nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur
quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram
cedent possessionem
nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut
docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit
contra eum
quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et
villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per
trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione
temptastis
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis
indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius
diei inter Israhel et inter filios Ammon
noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae
quae per nuntios mandaverat
factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et
circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde
transiens ad filios Ammon
votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in
manus meas
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae
mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum
holocaustum offeram Domino
transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra
eos quos tradidit Dominus in manus eius
percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti
civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna
nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit
unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios
liberos
qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi
decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum
et aliud facere non potero
cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad
Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione
atque victoria de hostibus tuis
dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor
dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam
virginitatem meam cum sodalibus meis
cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus
cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem
suam in montibus
expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et
fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos
increbuit in Israhel et consuetudo servata est
ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et
plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor